Latin
CAPUT XII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 40
Unproofread scanNot analysed yet
Certum est partes pellucidiores praesertim densiores aqueas vel vitreas aut similes, quarum superficies politae sunt, aptiores esse ad repercussionem simplicem adeoque clariores alicubi apparere, quàm partes opaciores asperae. Quamvis enim pelluciditate suâ, praesertim si profundiores fuerint aut opaco fundamento careant, plures absorbeant &transmittant radios, eos tamen quos reddunt tantùm non omnes versus unam solummodò plagam plani reflectorii angulo reflexionis monstratam instar speculi conjunctim reflectunt, adeoque illic majori claritate lucent quàm partes opaciores, quae radios sibi communicatos hemisphaericè dispergunt ut in fenestris, piscinis aliisve aquis videre est. Verùm 1. si extra determinatam illam plagam spectetur superficies pellucida, nigrior omninò &obscurior apparet, quàm opacior juxta posita, quia haec ex omni puncto sensibili versus quamcunque plagam circa se reflectit radios sibi communicatos adeoque se totam in toto reflexionis hemisphaerio pro ratione lueis illustrantis &distantiae oculi satis clarè conspicuam praebet; illa verò ne quidem ex imo puncto, si perfectè polita fuerit, aut ex paueissimis saltem, si imperfectè, aliorsum radiat, ut ex opticis constat. 2. Quamvis etiam in determinata reflexionis plaga constitutus fit oculus &quidem prope corpus pellucidum, non tamen totam ejus superficiem à Sole illustratam, sed in eâ, tanquam in speculo, speciem Solis tantummodò videt. Et quia species objecti tanto intervallo apparet post specuto ipsum objectum ante superficiem li superficiem remota, qua illam consistit, igitur tantam solummodo partem lucidam apprehendit oculus, quantus prope verum apparet ipse Sol, si planae fuerint &quietae manserint partes superficiei. Nam si gibbae sint, adhuc minor apparet; si verò moveantur aut fluctuent, ut in aquâ, latiùs interdum se quidem extendit species lucida, sed inordinatè, quod plerunque fieri solet in horizonte maris aut lacus cujuspiam, ubi species orientis vel occidentis Solis fluctibus amplifiSeite 42 von 40. Seite über URN öffnenurn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–418 plificata, vel potius multiplicata ingens, distorta tamen apparet. 3.