# Geoscopia selenitarum, part 2.1 6

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/6

hemisphaerium ad sensum à nobis tantùm hic videri potest, reliquo hemisphaerid post opacitatem hujus latente; vel quia tum temporis quadrante circuli ferè à Solo distans Luna quadratum ejus incurrit aspectum: Dichotomia tandem dicitur, quia discus Lunaris apparens b fariam quis. sectus videtur in partem lucidam & obscuram. Quomodo verò, si strictè loquendum sit, quadratura distinguatur à dichotomiam, inferius explicabitur. Porrò, circa diem à Conjunct one undecimum, tertiam Zodiaci parte, hoc est 1to gradibus à Sole remota, adeoque primum ejus aspectum trigonicum inturrens, Luna plus quam semiplena videtur in puncto E, diciturque gibbosa, inter ortum & meridiem occidente Sole conspicua, ita tamen ut propiùs ad meridianum quàm ad ortum aecedat, parte lue dâ versùs occasum, obseura verstus ortum, directâ, ut hactenus semper factum est. Circa 13. verò diem à Novilunio, lumine ferè totaliter accensa, adeo gibba videtur, in puncto F, ut exigua saltem portiuneula versùs ortum adhue nigraappareat, ipsâ Lunâ sole occidente cirta horlzontem ortivum constitutâ. Tandem die circiter 14 aut 153 post conjunctionem integro semicirculo, nempe 180 gradibus, à Sole digressa, ipsique contraposita, pleno orbe lucida videtur in puncto G, fierique dicitur Plenilumum, oppositio, medius mensis, Lunâm, Sole occumbente, è regione ejus in ortu constitutâ, ita ut ex puncto T. Solem respicientibus occumbentem, Luna nobis oriatur à tergo. Emenso jam semicirculo priori, peractoque Plenilunio, singulas apparentias & Phases, quas hactenus vidimus, repetit Lunas in semicirculo posteriori, Solem iterum accedens; sed inverso partim ordine, partim situ phasium ad mundi plagas. Ita enim ad punctum f altero circiter die post oppositionem, Seite 8 von 40 Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2–Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–975 nem, vel 17 post conjunctionem, accedens Luna eam rursus faciem, qua in puncto Fapparuit, primò nobis exhibet, sed ita ut particula obscura non amplius ortum, sed occasum respiciat, Sole jam sub Terrâ constituto, ubi primum in ortu sese Luna sistit.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
