Latin
CAPUT IX
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 8
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm ut in priori semicirculo, Lunâ ab A per D in G longiùs semper &longiùs à Sole digrediente, phases semper majores ac minores fiunt; ita in posteriori à G perf in A. Lunâ propiùs ad Solem accedente, phases iterum sensim ac sensim diminui observantur, unde ipsa Luna illîc crescens, hîc decrescens s. senescens dicitur. Interstitium autem inter phasin ultimam b &primam B interlunium vocatur seu intermenstruum, nullamque omninò Lunam in coelo tùm temporis esse vulgò putatur, die Zeit da kein Mondam Himmel ist. Deinde ut Luna plena G per totam noctem lucet; ita caeteris phasibus affecta tantò minus de nocte illustrat, quantò minor phasis, quantoque Soli proprior fuerit Luna, ita quidem, ut crescens statim pòst occasum Solis incipiat illustrare partem noctis; decrescens verò saltem ante ortum, unde Lunâ crescente post oecasum Solis adhuc illustris manet aër, tantò quidem diutiùs, quantò majori aetate Luna praedita fuerit, ut vulgus loquitur, &ante ortum occas â Lunâ demum redditur obscurus; Decrescente verò Lunâ post occasum statim obscurus est &ante ortum illustris; tantò quidem diutiùs, quantò minorem habet aetatem, ut cum vulgo loquámur.