# Geoscopia selenitarum, part 2.1 8-2

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/8-2

SECTIO II. De Causis Phasium. T phasium lunarium apparentiae mathematicis demonstraCtionibus evinci possint, praesupponitur. 1. Lunae propriam non esse lucem illam quae phases constituit, heeam è corpore lunari, tanquam ex proprio fonte, per intrinsecam virtutem non emanare, sed esse lumen Solis, à Lunâ saltem exceptum, opacitate corporis reflexum, & asperitate superficiei hemisphaericè dispersum in plagas oppositas, quarum mediam Sol perpetuò tenet. Quod quidem adeò certum plerisque semper visum est, ut Cleomedes Lunam Graecis propterea σεληνην id est σέλας νέον Seite IO von 49. Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fd82–7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–098 νέον seu splendorem semper novum dictum esse putet l. 2. cycl. suae Theoriae. Quamvis enim ex Veteribus nonnulli contrarium statuerint, ut Anaximander, Antipho, cumprimis autem Berosus, qui de Lunâ, ut est apud Vitruvium l. 9. c. 4. ita statuit: Pilam esse in dimidiâ parte candentem, reliquam habere coeruleo colore.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
