# Geoscopia selenitarum, part 2.1 8

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/8

Caeterùm ut in priori semicirculo, Lunâ ab A per D in G longiùs semper & longiùs à Sole digrediente, phases semper majores ac minores fiunt; ita in posteriori à G perf in A. Lunâ propiùs ad Solem accedente, phases iterum sensim ac sensim diminui observantur, unde ipsa Luna illîc crescens, hîc decrescens s.senescens dicitur. Interstitium autem inter phasin ultimam b & primam B interlunium vocatur seu intermenstruum, nullamque omninò Lunam in coelo tùm temporis esse vulgò putatur, die Zeit da kein Mondam Himmel ist. Deinde ut Luna plena G per totam noctem lucet; ita caeteris phasibus affecta tantò minus de nocte illustrat, quantò minor phasis, quantoque Soli proprior fuerit Luna, ita quidem, ut crescens statim pòst occasum Solis incipiat illustrare partem noctis; decrescens verò saltem ante ortum, unde Lunâ crescente post oecasum Solis adhuc illustris manet aër, tantò quidem diutiùs, quantò majori aetate Luna praedita fuerit, ut vulgus loquitur, & ante ortum occas â Lunâ demum redditur obscurus; Decrescente verò Lunâ post occasum statim obscurus est & ante ortum illustris; tantò quidem diutiùs, quantò minorem habet aetatem, ut cum vulgo loquámur.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
