Latin
SECTIO II
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 9
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem cursum itineris sui per agens subiret orbem Solis, tunc eam radiis &impetu Solis corripi, convertique candentem, propter ejus proprietatem luminis ad lumen: cùm autem ea evocata ad Solis orbis superiora spectet, tunc inferiorem ejus partem, quae candens non sit, propter aëris similitudinem, obscuram videri. Cùm autem ad perpendiculum extet ad ejus radios totum lumen ad superiorem speciem retineri, &tunc eam vocari primam. Cùm praeteriens vadit ad Orientis Coeli partes, nelaxari ab impetu Solis, extremamque ejus partem candentiae oppidò quàm tenui lineâ ad terram mittere splendorem, &ita ex eo jam secundam vocari. Quotidianâ autem versationis remißsione tertiam, quartam, &c. in dies numerari. Facilè tamen redargui &convinci potest haec opinio, primò quidem, ut dictus Cleomedes arbitratur, ex analogiâ corporum aethereorum, &physicâ quâdam congruentiâ, quâ fieri non posse videtur, ut in aethere sit Luna, &parte sui dimidia sit ignea, &in totum non sit homogeneae naturae, sicut sunt reliqua sidera. Deinde, quod fortius urget, ex Eclipsibus Lunaribus, in quibus lumen Lunae per umbram Telluris extinguitur, quod tantum abest ut fieret, si proprium esset, ut potius in umbra fortius luce et &distinctius perciperetur. Quod idem &Tycho fusiùs deducit tomo 1. Progymn. p. 743. Sed ad Eclipses forsan regerere posset Berosus, quod &Plutarchus l. 2. de plac. Phil. c 2. adducit, extinctionem luminis fieri per successivam partis obscurae obversionem &lucidae subtractionem à motu vertiginis peculiari, eoque ltotali, vel partiali, prout Luna vel in ipsis nodis, vel circa, versatur dependentem. Ad quam tacitam instantiam accuratè re pondet Ricciolus tom. 1. Almag. novi parte L.I. 4. c. 5. cum inquit: Accedit huc, quod non potest reddi in hac hypothesi natio, cur Luna ab orien ali parta sui defectum exordiens ita lumine nespectu nostai pripatur, ut veluti corniculata vadat, cornibus in partem oricatalem versis; in emersione verò ab Eclipsi cornua ejus eocciSeite ll von 49. Bild: 1O. Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2–Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–107 occidentem spectent. Quamvis igitur multiplicatione motuum, &additione vertiginis aut librationis peculiaris &celerrimae, salvari possit in Eclipsibus successiva lucis extinctio &accensio, salvari tamen nullo modo potest situs &figura lucis residuae corniculata, quaecunque etiam figura gibba lunari corpori affingatur.