# Geoscopia selenitarum, part 2.2 11

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2, DE ECLIPSI LUNARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/11

Quamvis autem hac ratione umbrae crusta vel extremitas aëri potius quam Terrae sit ascribenda, nihilominus tamen totus Conus Seite 13 von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4660Conus umbrae terrestris nomine tantùm venire solet, nempe quia totum etiam complexum ex aquâ, terrâ, & aëre constans, & in globi figuram collectum, à potiori parte denominatum, Terra vocatur. 8. Praesupponitur: Umbram Terrae, licet finita sit, longiorem rimen esse, quàm est distantia lunaris à Terrâ. Quod ut facilius innotescat, sit in adjecta figum ABC discus Solis, EFGH discus Terrae; Radii Solis AEM. CGM tangentes Terram in E & G & concurrentes in M, concursu suo conum umbrae includentes, qui sit EMG, cujus axis LM pars lineae centralis DLM, sitque KL parallela radio tangenti A M, ut ita Angulus DLK in media Solis distantia secundum Cap. VI. aequalis sit angulo opposito LMEEuclid. 29. I. Cujus complementum ad quadrantem est EL I. angulo ad E recto. Seite 14 von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4669cto. Quoniam igitur in Triangulo EML noti sunt anguli cum latere EL quod est Semidiameter Telluris, latére nequit LM longitudo vel axis umbrae quaesitus. Scilicet ut Logarith.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
