Latin
DE ECLIPSI LUNARI
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 12
Unproofread scanNot analysed yet
Sinus anguli E MLI2. 30//. ferè, ad logarith. radii ML; ita logarith. uni9. semid. Terrae ad Log. axis 274 semid. Tanta igitur est longitudo umbrae terrestris nempe 274 semid. Terrae in mediâ Solis distantia secundum Tychonem. Quae licet secundum alios aliquantò minor observata fuerit, apud omnes tamen adminimum 200 semid, superat in quacunque Solis distantiâ. Sed Luna tametsi non semper eandem à Terra servet distantiam, ultra 70 tamen Semid. Terrae nunquam ascendit, quod omnium Astronomorum observationes uno ore loquuntur. Multò longior igitur est Umbra Terrae, quàm Luna distat ab eadem. 9. Praesupponitur, Axem umbra terrestris in Eclipticae plano semper versari, adeoque mucronem Coni praecisè dirigi versus Eclipticam, in locum Soli oppositum. Nam quia radii Solis umbram determinantes, ab extremitatibus limbi Solaris egressi, Terram circumcirca tangunt aequaliter, igitur contactu suo circulum in Terrae globo determinant, cujus planum, quod basis Coni umbrae dicitur, disco Solari, è cujus extremitatibus radii tangentes emittuntur, parallelum est: &quia radii tangentes eandem habent inclinationem ad utrumque planum, igitur producti concurrunt in puncto, in quod incidit linea Centralis, h. e. per Centra Solis &Terrae ducta. Quae cum praecisè vergat ad Eclipticam, ad locum Soli respectu Terrae oppositum, igitur &axis umbrae, qui cum hac lineâ coincidit, &cuspis Coni eodem tendat oportet. 10. Umbram Terrae illic ubi orbitam Lunae attingit multò spissiorem esse, quàm est ipsum corpus lunare, adeoque diametrum majorem habere quàm Luna. Quod ut fidem mereatur intimiùs inspiciendus venit Umbrae Conus, ejusque spissitudo vel diameter aestimanda. Quae varia quidem est, sive secundum diversas partes spectetur Umbra eodem tempore, sive secundùm se tota diverso tempore. Priùs dependet à ratione figurae, Conus enim uti penes basin amplissimus est &maximam habet diametrum, ita tanto angustior est penes alias partes tantoque minorem habet diametrum, quantò longiùs à basi distant partes, quod nullâ quidem indiget probatione. Seite 15 von 47 Bild: 14 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4660tione. Posterius dependet à diversâ Solis distantia à Terra: Nam quò magis à Terra distat Sol, eò major non tantùm quà longitudinem, sed &lior, qua latitudinem, evadit umbrae conus. Illud, quia distantia Solis ad Semid. Solis eandem habet proportionem quam axis umbrae ad Semid. Terrae.