# Geoscopia selenitarum, part 2.2 15

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2, DE ECLIPSI LUNARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/15

-ΘO1 2262–166 Seite 17 von 47 Bild: 16 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4660mergitur ex unâ parte, sed ita, ut ex alterâ statim emergat, modò ad aliquam temporis moram in umbrâ detinetur, quasi penitùs extincta & amissa. Unde plures Eclipsium lunarium formae seu species constituuntur, quae tamen ad duas revocantur classes, Eclipsium nempe totalium & partialium. Totalis Eclipsis est, quando Luna tota mergitur in umbram, estque vel cum morâ vel sine mora. Cum morâ iterum est vel Centralis & maxima, vel non Centralis. Quod lut faciliùs intelligatur, re spiciantur adjecti schematismi, in quibus linea media Eclipticam, altera viam Lunae notat, Circulus magnus niger est planum umbrae per quod transit Luna eclipsata, quod parallelum supponitur basi Coni umbrae, ita ut axem ejus inter secet normaliter. Reliqui Circelli minores Lunam repraesentant circa initium medium & finem eclipseus. Centralis ingitur Eclipsis est quando Luna, per umbrae Conum transiens, in obscurationis medio latitudine omni destituitur, ita ut in alterutrum nodum praecis è incidat. Hîc enim centro suo axem coni tenet, & ita centrum etiam occupat plani, per quod ipsi transeundum est, ut in schematismo primo apparet. Non Centralis est quando Luna per umbrae conum transiens in obscurationis medio non incidit praecis è in alterutrum nodum, sed centro suo extra axem, margine tamen intra circumferentiam plani umbrae versatur, ut in schemate secundo. Fit autem hoc quum circa medium Eclipseos minor est latitudo Lunae quam Seite 18 von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4660quam excessus semidiametri umbrae supra semidiametrum Lunae.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
