Latin
CALCULUS
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 39
Unproofread scanNot analysed yet
Merid colligitur incidere Phasis in Sinum Barbaricum Maris Indici, prope Baixos do Patram supra Madagascar s. Insulam S. Laurentii. Est ibi tum temporis hora 6. pomeridiana minus 2. min. Sole occidente cum amplitudine 14 gr. versus septentrionem, verticem verò tenente eorum, qui Gorgades Infulas in mari Atlantico incolunt. XVIII. Locus cui Sol vel oriens ab inferiori &orientali margine definit deficere, vel occidens ab inferiori &occidentali margine incipit; sic ut ille sit occidentalior omnibus Terrae locis, qui saltem aliquantulam partem crescentis defectus viderint oriente Sole; iste verò orientaltor omnibus, quibus Sol ante finem defectus occumbit: talis inquam Locus cùm differentia Semidiametri disci (61. 57) &Semidiametri Penumbrae (if. 29) quae est 29/. 28 11. minor sit arcu latitudinario 32s. 5I. praecisè non occurrit in globo terrestri. Sed excurrit haec phasis ad 40 milliar. ultra fines Terrae septent. XIX. De ordine quo se consequuntur loca superficiei terrestris in observandis praedictis Phasibus, tempore ad Meridianum Jenensem reducto. 1. Die 2. Augusti horam matutinâ 8. 26/. 16/f. primò omnium observant Solem, &quidem illic horâ quintâ manè, orientem, à Faperiori &occidentali suo limbo stringi &eclipsin primo fubire, qui versus occasum in Mari Atlanticô navigant post Insulas Flandricas, in latitudine Septentrionali 42 gr. occidentaliores Uraniburgo 5i gr. 32/. ut pote quos ex aurâ aethereâ versus Terram promotus Penumbrae lunaris calathus circumferentiam suâ primum attingit, quod in schemate ecliptico per lit. X notatur aCum Seite ALOD A Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–46602. Cum Penumbrae segmentum circulare, quod Terrae disco obducitur semidiametro suâ 31 /. 29/1. quibus 437 milliaria germanica respondent, complectatur, igitur post aliquam moram demum, nempe peractâ 1. hor. 7/. 48/l. (quo tempore lunaris umbra tantum absolvit spacium) nucleus ejus &quis. medulla, nempe Conus umbrae merae (nigro circello notatus in medio segmenti circularis penumbrae) sequitur ad Terram invadendam. Cumque globus Terrestris circa suum axem ab occasu in ortum ad 16 grad.