Latin
CALCULUS
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 42
Unproofread scanNot analysed yet
Paucissimi autem sunt qui talem in ortu vident phasin, nec nisi ad extremum Terrae angulum septentrionalem rem oti, ubi an homnes degant nos adhuc latet. Reliquam igitur circumfusae penumbrae substantiam, adeoque ferè totum segmenti sui circulum, in superficie Terrae jam habens Vmbrae Conus s. macula centralis, ductu, quo coepit, ad ulteriora pergit, &per Germaniam meridionaliorem, Vngariam &Podoliam transiens, caputque Ponti Euxini tajiciens, horâ nobis 23. 4/. 48//. se sistit in Chersoneso Taurica, sub latitudine 45 gr. 21/. sept. loco 25 gr. 43/. 45/l. orientaliore quam est Vraniburgum, ibique prope bosphorum Cimmerium cimmerias excitans tenebras, totum Solem in ipso coeli medio seu gradu nonagesimo, horâ, quam ipsi numerant, primâ pemeridiana, tegit. Sed &eodem momento Penumbrae fimoria fronte Persiam &Parthiam cum mari Caspio; lateribus, hinc Arabiam &Aegyptum; inde Tartariam, Russiam, &Terras Hyperboreas, jam vel adhuc tenet, Solem ipsis parialiter obscurans. Mediam sic disci Terrestris faciem occupans umbrae lunaris medulla, quae totum Solem ob scurarum exhibet, ex Chersoneso Tauricâ reliquam Ponti Euxini partem pervadit, &porrò per Armeniam accedens ad Persiam, sinum quoque Persicum transilit, &perlustrato angulo Arab ae, illic ubi Ormus est; Indicum ma re traj cere incipit, horâ nobis duodecima. Sed hîc prope marginem illustratae Terrae se sistens Vmbrae Conus, Penumbrae Calathum sibi circumfu sum, ut solet, praemittit ad orientaliores &ad Horizontem illuminationis decliviores, iisque hoc ipso al quam Eclipsis partialis videndae copiam facit, sed ita, ut, cûm Terra semper orientem versus promoveatur, aut Sol contra versus occa sum, postquem inferiorem &occidentalem Solis limbum paulisper in occasu tenebras subire v derint, totus Sol caput sub Horizontem condens ipsis eripiatur ex ocellis. Ad Maldivas Insulas tandem appellens umbra totalis in latitudine 8 grad15/. Septen. longitudine 74 gr. 24/. majori quam est Vraniburgica, horâ nobis à merid eo. 38/. 57/l. cùm eo tempore sextam &9/. numerent, &Solem oecidentem habeant Insulani, Terram planè deserere &in aurae aethereae profunditatem iterum ibire cogitur, adeò ut Sol Tetricolis totaliter deficere hic ultimò desinat. Sed ut anterior penumbrae circumsistentia praed cta loca longè prius obsessit, quàm umbrae totalis medulla secuta est; ita, Icet ipsa Terris jam excesserit, post se tamen sequentem penumbrae substantiam relinquit, nec antequam una hora cum 4f. praeterlabatur, eâ Terram facit missam. Et cum intereà circa suum axem revdluta Terra regiones t6 gradibus occidentaliores promoverit in ortum, ub Penumbra Telluri nostrae valedicere solet, fit, ut illi, quamvis obscuratipnis initio, propiores sint, finem tamen Eclipsis omnimodae ulti mò videant. Accidit hoc ipsis, qui navigant in Sinu Barbarico Maris Indici, horâ ipsis ferè sextam pomeridianâ, quae nobis est prima post meridiem cum 43/. 22/1. in latitudine 2 gr. Meridionali, longitudine 42 gr. 38. Vraniburgo, Nobis 43 gr. 30/. orientaliori. Hic igitur Terras omnimoda Lunaris Vmbra deserit, atque Soli Terrae, Terricolisque vicissim Solis, faciem totam iterum liberè conspiciendam restituit. Seite 45 von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: deturmel- 65463456–5617–4669