Latin
DE ECLIPSI LUNARI
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 6
Unproofread scanNot analysed yet
testatur, Anaximenes Lunae deliquium fieri putavit absidis ore obtumto, Berosus restincta ejus parte ad nos conversâ; Hemclitus scaphae convexitate inversâ; Pythagoraeorum quidam luminis obstructu à nostra Terra &repercussu ab Antichtonum. Quae omnia ficta potius quàm certis rationibus suffulta esse nemo non intelligit. Nos missis fabulis &figmentis priscorum cum accuratioribus Philosophis veram lunaris Eclipsis causam dicimus esse interpositionem Terrae Lunam inter &Solem, ut verba definitionis habent, seu, quae interpositionem hanc sequitur, Umbram globi Terrestris, luminis lunaris hebetatricem, ut loquitur Plinius, quam nonnunquam incurrit Luna. Quod, quâ ratione fiat, pluribus hic est explicandum. Praesupponimus autem ab initio 1. Lunam proprio lumine destitutam radiis aliunde sibi communicatis &reflexis tantùm lucere, primariumque splendorem, quo maximè conspicua est immediatè tantùm à Sole dependere. Quod quidem, ut opinor, ex successivâ partium &macularum lunarium Soli obversarum accensione &aversarum tenebris &obscuritate satis accuratè probatum dedimus cap. 9. sect. 2. 2. Lunam, Terram &Solem sub amplexu limbi zodiacalis, in extremâ coeli superficie concepti, semper contineri, &in ejus comprehonso spatio solido, sive profundo, perpetuò versari.