# Geoscopia selenitarum, part 2.2 7

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2, DE ECLIPSI LUNARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/7

Licet enim non praecisè semper in eodem plano conveniant, dum Luna nonnunquam ad 5 gradus evagatur, modò dextrorsum modò sinistrorsum, digrediendo per vices à plano zodiaci medio, quod planum cclipticae vocant, in quo Sol cum Terrâ semper invenitur, nunquam tamen egrediuntur limites zodiaci, sed sub ejus limbo semper manent: Id quod ex observationibus omnium seculorum tàm certum est quàm quod certissimum. 3. Orbitam h. e. viam Solis orbicularem, apparentem & annuam (in adjecto Schemate literis F. K. H. interiùs notatam) circa Terram (A) dispositam & ordinatam esse, ferè concentricè, ita quidem ut unà cum Terra praecisè contineatur in plano Eclipticae (iisdem literis exterius, velut in extremâ coeli superficie, notatae.) Quo fieri solet, cum oculus non distinguat inter propius & remotius, ut respicientibus ex Terra Sol in ipsâ Ecliptica perpetuò moveri putetur. 4. Orbitam, h. e. viam Lunae circularem & menstruam (literis O. I. V. interiùs expressam) circa Terram A. similiter ordinatam esse ferè concentricè, sed ad Eclipticam s ad quam opticè nobis etiam extendi videtur) oblique, ita ut orbitam Solis squae praecisè continetur in Eclipticae plano, quod antea diximus & ipsam Eclipticam, squâ- cum orbita Solis opticè coincidit] ex Terra duobus in punctis oppositis F. & H, vel O, & V. opticè videatur intersecare. Quod repraesentatur, hîc per lineam literis O. I. V. exteriùs notatam. Ubi simul observandum est, quod punctorum intersectionis alterum quidem O. F. Caput, alterum verò H. V. Cauda Draconis, appelletur, & utrumque Nodi nomine venire soleat, illud ascendentis, quo Luna ab eclipticâ septentrionem versus abit; hoc descendentis, quo ab Eclipticâ fit meridionalior. Unde sequitur Lunam in eodem plano cum Sole & Terrâ nunquam contineri praecisè, nisi fuerit in nodis h. e. in puncto O. vel V. Utrumque praesuppositum certum est ex observationibus. 5. TerSeite IO von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–46605.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
