Latin
Section 1
Ethelbertus Anglorum Rex, Donationes Ad Diversas Ecclesias 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Charta Athelberti. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus tam praesentibus quam posteris, quod ego Athelbertus, Dei gratia rex Anglorum, per Evangelicum genitorem meum Augustinum de idolatra factus Christicola, tradidi Beo per ipsum antistitem aliquam partem terrae juris mei, sub orientali muro civitatis Doroberniae, ubi scilicet per eumdem in Christo institutorem, monasterium in honore principum apostolorum Petri et Pauli condidi, et cum ipsa terra, et cum omnibus quae ad ipsum monasterium pertinent perpetua libertate donavi, adeo ut nec mihi, nec alicui successorum meorum regum, nec ulli unquam potestati sive ecclesiasticae sive saeculari, quidquam inde liceat usurpare, sed in ipsius abbatis sint omnia libera ditione. Si quis vero de hac donatione nostra, aliquid minuere, aut irritum facere tentaverit, auctoritate beati Gregorii, nostrique apostoli Augustini simul et nostra imprecatione, sit hic segretatus ab omni sanctae Ecclesiae communione, et in die judicii, ab omni electorum societate. Circumcingitur haec terra his terminis. In Oriente ecclesia sancti Martini, et inde ab Oriente, be siwenidoune, et sic ad Aquilonem, be wgkyngmearch, iterumque ad Orientem et ad Austrum, be bureyaremearch: et sic ad Austrum et Occidentem be kyngesmearch; item ad Aquilonem be kyngesmearch, sicque ad Occidentem to Ritherechepe, et ita ad Aquilonem to dryttingstrete. Actum est hoc in civitate Derobernie, anno ab incarnatione Christi 605, indictione 6.