Latin
1.1.4 to 1.1.8
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.1.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est, quod dicitur: et uidit dominus, quia bona sunt ualde. Uidit, hoc est: adprobauit. Quae consequentia est hominis ut scribatur: haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro sumpta est. Etymologia quae hic in latino non sonat, in hebraeo sermone seruatur, uir enim uocatur is et mulier issa, quod animaduertitur pulcherrime recens custodisse translatio dicens: haec uocabitur uirago, quia ex uiro sumpta est. In quo dei similitudinem retinemus? In mente. Paradisus ubi esse definitur? Diuersa super hac re sententia plurimorum est. aliqui tamen hunc in terra esse definiunt, ut non potuerit nisi in terra habitare terrenus quem tamen homini inaccessibilem effici diuina uirtute confirmant. Eden in Genesi quid accipiemus? Sacratissimum ipsum ad orientem paradisi locum.