Latin
Book 1, Chapter 11
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Arcam domini in qua erant duae tabulae testamenti quo ablatam esse credendum est? Legimus in Paralipomenon Iosiam regem Iuda, cum Hierusale faceret pascha domino, ad leuitas ita locutum esse: ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificauit Salamon filius Dauid rex Israhel; nequaquam enim eam ultra portabitis. hoc loco ita intellegere quidam uolunt, quod Iosias futuram praeuidens uenite, iudicemur arcam domini in certum tamen quo tunc loco curarit absondi.