Latin
Book 1, Chapter 12
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum passio in deum non cadat, quid est, quod saepe in scripturis ira dei et furor dicitur? Scripturae consuetudo est, ut ira pro ultione ponatur. est enim ira secundum hominem, uindicta secundum deum et furor secundum animum patientis, non secundum iustitiam iudicantis. hic et illud est, quod ponitur in propheta: dominus creans mala. mala ergo sunt iuxta affectum eius qui sustinet, non iuxta aequitatem eius qui decernit.