Latin
Book 1, Chapter 16
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.16.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo modo accipiendum est, quod dominus Iesus Christus Dauid filius dicitur, cum utique natus non sit ex Ioseph qui ex Dauid stirpe descendit? In coniugium tunc Iudaei secundum legem de consanguinitate proximas adsumebant, nec dubitandum est, quod hac ratione etiam Maria ex eadem tribu ueniens sicut Ioseph ex Dauid stirpe descenderit, immo processerit. ideo autem per generationem Ioseph origo Mariae significatur, quia consuetudo scripturarum est uirorum potius quam feminarum seriem in generatione contexere. cuius Mariae quia cognata, sicut legitur, fuit Elizabeth quae fuisse scribitur de filiabus Aaron, manifestissimum est, quod in Christo secundum carnem ex utroque genere conuenerit regum scilicet sacerdotumque successio.