# Instructiones 1.2.32

Saint Eucherius of Lyon, Instructiones, Book 1, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.2.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.2.32

Quae referenda sunt inquirentibus, quam ob causam deus uni tantum genti per Mosen legem dederit atque hanc ipsam multa iam saeculi aetate transcursa? Quod non Iudaeis tantum lex illa prolata sit quae omnibus gentibus constitutione naturalis legis innascitur apostolo hoc etiam confirmante atque dicente: cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt, eius modi legem non habentes sibi ipsi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. atque idcirco non sero dominus legem innocentiae in decem uerba collegit cuius iam insita in pectoribus humanis origo praecesserat. nec tarde eam saxeis tabulis rursus inscripsit quam iam antea paginis cordis insculpserat; etenim ante hanc Mosi legem habebat natura legem suam per quam et deum mundi uitaeque auctorem agnoscere et per hoc diligere in promptu erat et iustitiam erga proximum dilectionemque seruare; in quibus mandatis duobus omnis lex pendet et prophetae. igitur et illud ante iam nouerant: omnia quaecumque uultis, ut faciant uobis homines, et uos facite eis; in quo est lex et prophetae. et ut hoc etiam exemplis probemus, ante hanc legem litterae per illam naturae legem Abel iustus agnoscitur, Enoch rapitur, Noe eligitur, Abraham pater gentium nuncupatur. quam ob rem hanc Mosi legem non sero esse prolatam praecedens efficit lex naturae per quam multi deo probabiles extiterunt.

---

Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones, ed. Karl Wotke. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0117/stoa003/stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml.
