Latin
Book 1, Chapter 22
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.22.3
Unproofread scanNot analysed yet
Apostolus dicit de deo patre: sed pro omnibus nobis tradidit illum, id est filium; quid in hoc significat? Tradidit, traditioni adquieuit. in sacris namque libris facere interdum deus dicitur in quibus faciendis uidetur praestare patientiam. alia quippe sunt quae fieri deus uult, alia quae fieri sinit. uult ergo fieri quae facto apparet esse meliora. at. uero deteriora permittit, ut libertas humani constet arbitrii in qua arbitrii libertate bonorum malorumue sectatoribus diuino iudicio exhibeatur retributio iusta meritorum.