# Instructiones 1.24.2

Saint Eucherius of Lyon, Instructiones, Book 1, Chapter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.24.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.24.2

Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet; quo modo istud accipiendum est? Dicunt quidam apostolum saepe dolore capitis esse uexatum. melius autem puto ita accipi ut colaphizatus in illis passionibus intellegatur quas enumerauit ipse dicens: ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, et cetera. stimulum ergo carnis appellat tribulationem carnis et angelum satanae illum quo quasi inmissore tanta illa pateretur.

---

Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones, ed. Karl Wotke. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0117/stoa003/stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml.
