# Instructiones 2.15

Saint Eucherius of Lyon, Instructiones, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.15

Accipe nunc eorum nominum significationes quae Ecclesiae ore celebrata in sermonem nostrum uertuntur ex Graeco. Theos deus; theos autem, ut quorundam opinio habet, ΑΠΟ ΤΟΥ ΘΕΑΣΕΣΘΑΙ a spectando, id est omnia prospiciendo. Omousion unius substantiae. Omooeusion similis substantiae. Christus unctus. Spiritus paraclitus spiritus consolator siue aduocatus. Hagios sanctus. angelus nuntius. thronus sedis uel solium. apostolus missus, ideo quod a domino ad euangelizandum missi sunt licet a doctoribus Hebraeum putetur. propheta praedictor. martyres testes. episcopus superinspector, et ideo propheta ait: speculatorem te posui domus Israhel. presbyter senior. diaconus minister. clerus sors. ecclesia euocatio uel collectio. catholica uniuersalis ΑΠΟ ΤΟΥ ΚΑΘ' ΟΛΟΝ, quod est secundum totum. synagoga conuentus uel congregatio. ethnicus gentilis. hypocrita simulator. heresis secta. monachus solitarius. heremus desertum. paroecia adiacens domus, id est dei. dioecesis gubernatio, et hoc non secundum proprietatem aut potestatem uerbi sed secundum effectum. laicus popularis ΑΠΟ ΤΟΥ ΛΑΟΥ. catechumenus instructus siue audiens. neophytus nouella plantatio. baptisterium tinctorium. chrisma unctio. eucharistia gratia. holocaustum totum conbustum, hoc ideo, quia integra hostia igni tradita consumebatur. symbolus conlatio aut pactum uel conplacitum quod sit homini cum deo. hymnus carmen in laudem dei. antiphona uox reciproca. Pentateuchus quinque uolumina, id est Mosi libri quinque, unde apostolus quinque uerbis ait uelle se in ecclesia loqui. Exodus exitus uel egressus, id est populi Israhel. deuteronomium secunda lex in quo est euangelicae legis praefiguratio. Paralipomenon praetermissorum uel reliquorum, id est, quod hic historiae contingantur quae in Regum libris praetermissae sunt. euangelium bona adnuntiatio siue bonum nuntium. Apocalypsis reuelatio. gazophylacium diuitiarum custodem, conpositum de lingua Persica et Graeca. synodus comitatus uel coetus. canon regula. teuchos uolumen, unde pentateuchus. apocrypha recondita uel occulta. hexapla sexsimplicia. apologia excusatio, unde apologeticus appellatur. anagoge superior sensus. tropologia moralis intellegentia. parabola similitudo. Habes opusculum, mi fili carissime, in omne fere scripturarum corpus quasi quoddam intellegentiae seminarium, quod in duobus uoluminibus non parum, ut arbitror, instructionis ad edocendum te ex rebus uariis necessariisque congessi.

---

Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones, ed. Karl Wotke. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0117/stoa003/stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml.
