# Instructiones 2.3.29-66

Saint Eucherius of Lyon, Instructiones, 2.3.29 to 2.3.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.3.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.3.29

Cophinus corbis. Hydria uas aquarium. Condi in Genesi poculum uel scyphum. Lecythum in Regnorum ampulla olearia. Lenticula in libro Regnorum uasculum ex aere habens oleum quo unguebantur in regnum. Parapsis acitabulum maius; aliqui et catinum ita appellari putant. Epistylia in Regnorum quae super capitella columnarum ponuntur, Graecum est. Maechonoth in Regnorum fulturae quas bases appellamus. Topazion lapis pretiosus in quo, sicut aliqui adfirmant, omnium lapidum colores refulgent. Corbana gazophylacium, Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma in Luca hiatus, Graecum est. Erisybe in propheta aerugo, id est rubigo messium, Graecum est. Zizania lolium. Sicera succus ex dactulis et omnis praeter uinum liquor qui ad bibendum aut pomis aut quolibet genere conficitur sicera nuncupatur. Nardum pisticum nardum fidele, id est sine inpostura, Graecum est. Nardum spicatum, ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit quae infusa conficitur. Alabastrum genus marmoris pretiosi ex quo euangelici illius unguenti uasculum erat. Stadium in euangelio spatii certa dimensio; octo stadia mille passus efficiunt. Haec nomina quae subsequuntur in Exodo uel in Regnorum libris his reperiuntur locis quae arcae uel tabernaculi aut templi domini relationem continent. quorum nominum uocabula haec quae obscuriora sunt in translatione ueteri habentur; haec uero quae lucidiora apparent nouae translationis textu continentur. Uetus ergo translatio habet speroteres, noua ferulas. calamiscos calamos. troiscos uel cariscos quasi in nucis modum deformatos. anconiscos incastraturas. aspidicas uncinos. fimbrias catenulas. scytalas uectes. lapidibus acrotomis dedolatis. degraphidem celaturam. petalis lamminis. perimetrum lineam. spiras capitella columnarum uel sicut puto facturam earum. aelam porticum, sed melius interpretatur ante fores siue uestibulum, ergo aelam Hebraeum est. cetera quae superius sunt Graeca sunt maxime. item in Ezechielis extrema parte in uisione ciuitatis in ueteri translatione habet pastophoria, in noua gazophylacia, id est cellulas paruas.

---

Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones, ed. Karl Wotke. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0117/stoa003/stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml.
