Latin
Book 2
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Gomor in Genesi Galatae, id est Galli qui a candore corporis primum Galatae appellati sunt, e quibus populi quondam in Orientis longinqua migrantes primum Gallograeci, nunc antiquo Gallorum nomine Galatae uocantur. Magog õ Scythae, quidam Gog et Magog Gothos putant. Tubal Hiberi qui et Hispani. Thiras Thraces. Thogorma Phryges. Madai Medi. Iauan Iones qui et Graeci, unde et mare Ionum. Cetthii Citii, id est Cyprii apud quos et urbs Cittium uocitatur. Dodanim Rhodii, ex his Graecorum nationibus extitere qui a Tauro monte usque ad occidentalem Oceanum maritimam oram occupauerunt. h £e omnes gentes de Iaphet stirpe descendunt. Chus Aethiopia. Mesraim Aegyptus. Chasloim qui postea Philistini nunc Palaestini, idem tamen et Allophyli, idem et alienigenae appellati sunt: horum ciuitas Ascalon. Saba Arabia, Saba uocitatur et regio in qua nunc Sabaei Euila Getuli. Labain nunc Libyes, quondam Futhei appellabantur. Tharsis siue Carchedon Carthago est, quidam Tharsos Cilicas arbitrantur, quia et ciuitas Tharsus illic sita est. Africa appellata ab uno ex posteris Abrahae de Cetthura qui uocatus est Afer. Ismahelitae uocati ab Ismahelo filio Abrahae, idem et Saraceni a Sarra, idem et Agareni ab Agar. Nabethei a Nabeth filio Ismahelis appellati qui ab Euphrate ad mare Rubrum porriguntur. Chananei appellati de Chanaam filio Cham, horum terram Iudaei expulsis incolis possiderunt; hi de origine Cham ueniunt. Assur Assyrii ab Assure filio Sem, hi urbem Ninum ex nomine Nini regis condiderunt quae nunc Niniue uocatur. Syros appellatos quidam adserunt ab Assurim filio Abrahae ex Cetthura. Us quae et Auxitidis regio circa Coelensyriam ita ab Us Sem pronepote appellata. Aelamitae Persae ab Aelam filio Sem. Hebraei cognominati sunt ab Heber qui pronepos fuit Sem. Chasdei nunc Chaldaei uocantur et Chasdei a Caseh filio Nachor fratris Abrahae. hi omnes de Sem posteritate procedunt.