Latin
Book 2
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Idola simulacra, Graecum est. Belphegor quod interpretatur simulacrum ignominiae, idolum est. Mob, hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur uetustas, idolum est Babyllonium; fuit uero hic idem Belus pater Nini regis Assyriorum. Adramelech idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat facturam superfluam, idolum Sydoniorum dicunt. Beelzebub interpretatur uir muscarum. Diabolus deorsum fluens, Graece uero criminator dicitur. Satana in Latinum sonat aduersarius siue transgressor. Syrenae in Esaia daemones aut dracones magni, cristati pariter ac uolantes, ut a quibusdam putatur. Ululae in Esaia ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Ihihim appellantur, septuaginta tantum interpretes pro his onocentauros in translatione posuerunt; sunt qui ululas putent aues esse nocturnas ab ululatu uocis quem efferunt, quas uulgo cauannos dicunt. Lamina in Esaia genus monstri, ut quidam adfirmant. Pilosi in Esaia daemonum genera; nonnulli hos etiam doctissimorum incubones uel satyros aut quosdam siluestres homines intellegendos putauerunt.