# Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.1-2

Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius/evcheri-arelatis-de-lavde-eremi/1.1

1. Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia penetraveras, maiore tamen virtute eremus a te repetita est. Siquidem, cum hanc primum hospes ingressus es, [habuisti] ducem et velut itineris tui praevium, quem deinde militiae caelestis magistrum, eumque tunc secutus et parentes relinquens parentem tamen sequebaris; nunc vero, cum eundem ascitum ad pontificale fastigium prosequendum putaveris, ad familiare secretum eremi te amor rettulit. Ergo nunc es nobilior et maior exemplo: prius enim, cum desertum peteres, comitatus etiam fratrem videbaris; nunc, cum desertum repeteres, etiam fratrem reliquisti. At qualem illum quantumque! Quanto tibi semper dilectionis cultu observatum! Quam singulari tibi affectione devinctum! Ut cuius caritati praeferre nihil possis, nisi forte solam eremi caritatem! Quam cum illi iusto praeponis examine, [approbasti] diligere te non illum parum sed hanc amplius aliquid. Ostendisti etiam ille in te secreti amor quam magnus esset, cui etiam maximus cederet. Qui quidem eremi amor, quid in te nisi Dei amor appellandus est! [Servasti] ergo caritatis ordinem lege [praescriptum] primo Deum tuum, exin proximum diligendo. 2. Quem tamen ego sola profectus tui contemplatione, ut animo conicio, nec adversatum itineri consilioque tuo [existimo], sed inusitato inter devinctas sibi personas modo [dimittere] te ille, ut puto, non minus voluit quam tu [discedere]. Diligit enim et ille te multum vicissim; in amore tamen tuo [commodum] tuum consulit, cumque affluentissima eius et summa in te sit caritas, fastigium tamen illius tendit usque ad utilitatem. 3. Et tu licet omnem iamdudum censum in Christi pauperes Christo dives effuderis, tum et praeferas licet annis iuvenem, moribus senem, sis etiam ingenio clarus, clarus eloquio, nihil in te tamen primore loco magis suspexerim dilexerimque quam quod solitudinis sedem sic concupisti; unde quia me respondere copiosius spatiosissimis ac facundissimis litteris tuis saepe postulas, sufferas paulisper necesse est, cum sis sapiens, insipientiam meam, dum recolo multimodam Domini gratiam erga hanc ipsam eremum dilectam tuam. Eremum ergo recte incircumscriptum Dei nostri templum dixerim; etenim quem certum est habitare in silentio, credendum est gaudere secreto. Saepius se illic videndum sanctis suis praebuit et conciliante loco congressum non est aspernatus humanum; in deserto quippe Moyses glorificato vulta Deum conspicit, in deserto Helias vultum pavens, ne Deum conspiciat, obvolvit; et quamvis omnia ipse tamquam sua revisitet neque uspiam desit, tamen, ut aestimare licet peculiarius visitationem dignatur eremi et caeli secretum.

---

Eucherius, EVCHERI ARELATIS DE LAVDE EREMI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eucherius.html.
