Latin
1.3 to 1.6
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.3-6
Not analysed yet
4. Ferunt quendam alio quaerenti quali inesse loco Deum crederet respondisse, ut, quo se duceret, impiger sequeretur; tunc comitante eodem, ad late patentis eremi secreta venisse et ostendens solitudinis vastae recessum: "En," inquit, "ubi Deus est." Nec immerito ibi esse promptius creditur, ubi facilius invenitur. 5. Nam et in primordiis rerum, cum omnia Deus in sapientia faceret et singula quaeque futuris usibus apta distingueret, non utique hanc terrae partem inutilem et inhonoratam reliquit, sed cuncta [non magis praesenti magnificentia quam futuri praescientia creans, venturis, ut arbitror, eremum sanctis paravit]. Credo, his illam locupletem in fructibus voluit et pro indulgentioris naturae vice hanc sanctorum dare fecundam, ut sic pinguescerent fines deserti et, cum rigaret de superioribus suis montes, abundarent quoque multiplicata fruge convalles, locorumque damna suppleret, cum habitationem sterilem habitatore ditaret. 6. Possessor ille paradisi et transgressor praecepti, cum locum voluptatis habitaret, [fixam sibi a Deo legem] servare non potuit; quanto enim [iocundior] ille amoenitatibus locus, tanto hic in lapsum pronior fuit. Unde non solum hunc legibus suis subdidit, sed etiam in nos [usque suum illum stimulum mors] tetendit. Proinde eremum colat qui vitam cupit; quia amoeni incola mortem paravit. Sed iam ad posteriora eremi Deo semper acceptae exempla veniamus. 7. Moyses, cum egisset pecus ad interiora deserti, tunc resplendente eminus Deum igne vidit innocuo; nec solum vidit, verum etiam audivit loquentem. Nempe tunc Dominus, cum [abici pedum vincula commoneret], sanctam eremi terram pronuntiavit dicens: Locus in quo tu stas terra sancta est; manifesto tunc iudicio meritum occulti honoris expressit. Confirmata quippe est [a Deo sanctitas loci sanctitate etiam testimonii], in quo, ut reor, etiam illud pariter et latenter enuntiat, ut accedens ad eremum pristinis curarum obligationibus vitae gressus absolvat et anterioribus vinculis expeditus incedat, ne locum polluat. Ibi primum Moyses divini colloquii familiaris adhibetur interpres, accipit verba ac vicissim refert, dicenda [agendave] et percunctatur pariter et docetur ac mutuo confabulationis [usitatoque commercio] cum caeli Domino sermocinatur; ibi virgam resumit [in opera signorum potentem] ingressusque eremum pastor ovium, pastor ab eremo remittitur populorum.