Latin
Excerptum Ex Gregorio Turonensi De S. Eugenio Carthaginensi Et Aliis Confessori…
Eugenius Carthaginensis, Excerptum Ex GregorioTuronensis 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Sed quoniam eorum tempore persecutio in Christianos invaluit, videtur ut aliqua ex his quæ circa Dei Ecclesias intulerunt, vel quemadmodum de regno expulsi sunt, memorarem. Defuncto igitur a Trasimundo, post scelera quæ in sanctis Dei exercuit, Honoricus mente crudelior Africanum occupat regnum, atque ex electione Vandalorum ipsis præponitur, cujus sub temport quanti Christianorum populi pro ipso Christi sacratissimo nomine cæsi; in, ab hominibus non potest comprehendi. Testis est tamen Africa quæ misit, et Christi dextera quæ gemmis immarcessibilibus corona- I it. Legimus tamen quorumdam ex ipsis martyrum passiones, ex quibus quædam replicanda sunt, ut ad ea quæ spopondimus veniamus.