Latin
1 to 9
Eugippius, Epistula ad Probam Virginem 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Excerptorum codicem, quem de nonnullis operibus sancti Augustini cohortante domno meo Marino abbate uel ceteris sanctis fratribus quomodocumque compegeram, continuo transferri uobis sancto quo polletis studio uoluistis, et cum bibliothecae uestrae copia multiplex integra de quibus pauca decerpsi contineat opera, placuit tamen habere decerpta. at ego prospiciens ne forsitan a legentibus temeritatis arguerer, necesse habui causas facti praefatione fateri: quae ita se habent: inter magnos et egregios catholicae doctores ecclesiae praeclarum fuisse et esse beatum Augustinum quis ignoret episcopum? quem cum diuina et humana eruditione mirabilem omnes orthodoxi toto terrarum orbe uenerentur, praecipue tamen apostolicae sedis antistites scripta. eius sua probabiliter auctoritate firmantes tanto maiori studio semper amplexi sunt, quanto ampliori solacio his usos se fuisse testantur. nam contra multos hostes ecclesiae dimicantes et maxime contra uersipelles inimicos gratiae dei doctrina eius instructi uel potius eadem inlustrati gratia semper exstitere uictores: cuius uictoriae praemia in tantum donante deo posteris prosunt, ut et ieiunos copiosius pascant et fortes armis spiritalibus muniant. catholica si quidem diuinae legis explanatio non solum esurientibus alimonia sed et dimicantibus efficitur armatura. nec immerito uicarii illius, cui pascendas oues dominus ore proprio commendauit, compastoralis officii socium copiosa gregi dominico de pratis scripturarum pabula procurantem peramplius dilexerunt, suum uerissime putantes bonum quod per fraternam scientiam gratulabantur inuentum, scientes hunc intellegibilem ad condiendos animos salem etiam pecoribus abiectissimis profuturum. quorum omnium ego prorsus abiectior ex aliquantis eiusdem beati uiri praeclaris operibus perpauca ruminando quodam modo lambendoque decerpsi, quae praestantibus amicis integra legeram: nam omnia illius habere uel inuenire quis possit? nonnulla ergo legenti mihi atque habere cupienti quia facultas minime suppetebat, idcirco quaedam uelut ex ingenti prato floribus asperso caelestibus ex librorum eius quae data est copia inops aegerque conlegi: inops scilicet peritia. ,aeger offensa, uel informari tanta doctrina cupiens uel sanari.