Latin
Lines 1.1-1.3
Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini 1.1-3
Not analysed yet
Eugippi epistola ad Paschasium
Domino sancto ac venerabili Paschasio diacono Eugippius in Christo salutem
Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Inportuni, epistola cuiusdam laici nobilis ad quendam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens vitam Bassi monachi, qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucamae regione defunctus est, vir et multis et mihi notissimus. Quam epistolam cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare nec non et viris religiosis edicere tanta per beatum Severinum divinis effectibus celebrata non oportere celari miracula. Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo promptiore mandavit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Severini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitae eius scriberet posterorum memoriae profuturum. Hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis referturn indiciis ex notissima nobis et cottidiana maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum, obscura disertitudine non lucerent. Sed nequaquam ultra lucernae illius igniculum te velut sole splendente perquiram: tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam propriam videlicet accusando. Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: "Quid tibi aquas expectare de silice?" Iam utique non expecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans nos de firmissima petra illo, quo profluis orationis melle, recreabis: de quo iam nectareum suavissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium vel indicia vitae saepe dicti sancti Severini transmitterem: quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant.