# Eugippi Vita Sancti Severini 1.101-104

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.101-1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.101

XXXIII. Isdem temporibus Odovacar rex sancto Severino familiares litteras dirigens, si qua speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. Tantis itaque sanctus eius alloquiis invitatus, Ambrosium quemdam exulantem rogat absolvi. Cuius Odovacar gratulabundus paruit imperatis. Quodam etiam tempore, dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat, quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus, "Odovacarem", "Odovacar -inquit- integerinter tredecim et quattuordecim" annos videlicet integri eius regni significans: et his dictis adiecit citius illos, quod ipse praedixerat, probaturos.
XXIII. Ab oppidaneis Comagensibus, apud quos primum quondam innotuerat, beatus Severinus suppliciter rogatus advenit. Cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium suum adolescentem diuturno langore vexatum, cui iam parabat exequias, traiecto Danuvio pedibus, eius proiecit et lacrimans: "Credo -inquit- homo Dei, te filio meo velocem sanitatem divinitus impetrare." Tunc data oratione, qui semivivus allatus fuerat, statim incolumis, patre mirante, surrexit et perfecta sospitate protinus revertitur.
XXXIV. Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de longinquis regionibus sancti Severini virtutibus invitatus venit, rogans eius oratione mundari. Accepto itaque ex more praecepto iubetur Deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabillter exorare. Quid plura? Precibus beati viri idem leprosus divina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, Regis Aeterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuntians.
XXXV. Bonosus quoque, monachus beati Severini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitate plurimum praegravatus, medelam sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens adventicios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui servus Dei: "Non tibi -inquit- expedit, fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterioribus oculis clarum praeferre conspectum: ora magis, ut optutus vegetetur interior." Talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis videre, quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabillter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseverans eodem, quo conversus est, fidei calore transivit.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
