# Eugippi Vita Sancti Severini 1.109-111

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.109-1.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.109

XXXVIII. Item beatissimus Severinus uni ex fratribus, nomine Urso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio venturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: "Imminet tibi corporale periculum, quod Dei praesidio parvi panis et aquae remediis expiabis." Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstravit. Cui sanctus Dei famulus: "Noli -inquit- metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen", statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis evanuit. Hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidia declinando. Nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi revelante praenuntians isdem, quibus praevidebat, muneribus et sanabat.
XXXIX. A discipulorum quoque suorum cellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus vel abstinentia iugiter perseverans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua vero orationum tempora in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per Dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, providebat. Stratus eius unum erat in oratorii pavimento cilicium. Omni tempore ipso quo vestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. Numquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate ieiunium. Quadragesimae vero temporibus una per hebdomadam refectione contentus aequali hilaritate vultus fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens, quibus poterat praesidiis, temperabat.
XL. Deinde post multos agones et diuturna certamina, cum se idem beatus Severinus de hoc saeculo transiturum deo revelante sensisset, memoratum Rugorum regem Fevam cum uxore eius crudelissima nomine Giso ad se venire commonuit. Quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subiectis ageret, quo se iugiter cogitaret pro statu regni sui rationem Domino redditurum, aliisque verbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens reginam his interrogationibus arguebat: "Hanc -inquit- animam, Giso, an aurum argentumque plus diligis?" Cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, vir Dei sapienter adiecit: "Ergo -inquit- desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio vestram magis dissipet potestatem: etenim mansuetudinem regiam tu saepe convellis." at illa: "Cur -inquit- nos sic accipis, serve Dei?" cui ipse: "Contestor" -ait- vos ego, humillimus iam profecturus ad Deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. Huc usque regnum vestrum, auctore Domino, prosperatum est: iam ex hoc vos videritis." His monitis rex cum coniuge sufficienter instructi valedicentes ei profecti sunt.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
