Latin
Lines 1.112-1.114
Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini 1.112-114
Not analysed yet
Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis vicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessaverat. "Scitote -inquit- fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. Etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam provinciam absque ulla sui captivitate pervenient. Sed mementote praecepti sancti Ioseph patriarchae, cuius vos ego indignus et infimus attestatione convenio: visitatione visitabit vos Deus: "tollite ossa mea hinc vobiscum." Quod non mihi, sed vobis est profuturum. Haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam vastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant." Cuius vaticinii veritatem eventus rerum praesentium comprobavit. Levari vero suum corpusculum pater sanctissimus pietatis providus argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio provenisset, indivisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens optentu memoriae eius in uno societatis sanctae vinculo permaneret.
XLI. Diem etiam, quo transiturus esset idem beatissimus Severinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstravit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui, sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus Dei ita respondit: "Si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegavit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarum mearum studia observanda migraturus e corpore derelinquo." Ille, his sermonibus tremefactus, cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret quasi primitus transiturus, adiecit: "Hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec Domini constitutum humana voluntate praeteriet."
XLII. Praeterea Ferderuchus a fratre suo Rugorum rege Feva unum ex paucis, quae super ripam Danuvii remanserant, oppidis acceperat, Favianis, iuxta quod sanctus Severinus, ut retuli, commanebat. Ad quem cum idem Ferderuchus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: "Noveris me -inquit- quantocius ad Dominum profecturum et idcirco monitus praecaveto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertemptes et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem Dei, quod absit, tali temeritate sensurus." Sed Ferderuchus insperata commonitione perculsus: "Cur -inquit- hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre nos aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?" Cui ille: "Qualibet -inquit- occasione cellulam meam volueris laedere, et hic statini probabis et in futuro solves, quam non opto, vindictam." Tunc Ferderuchus promittens se Christi famuli monita servaturum remeavit ad propria. Doctor vere dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos dicens: "Confido de gratia Domini mei Iesu Christi, quia vobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis aeternae vitae bona tribuet nec praesentium solacia denegabit."