# Eugippi Vita Sancti Severini 1.124-126

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.124-1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.124

Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum langorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput vehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum sublevavit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens voti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat.
Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur eodem loco constructum ad memoriam beati viri hactenus perseverat, cuius meritis multi obsessi a daemonibus sunt curati et diversis obstricti langoribus receperunt ac recipiunt operante Dei gratia sanitatem; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Habes, egregie Christi minister, commemoratorium, de quo opus efficias tuo magisterio fructuosum.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
