# Eugippi Vita Sancti Severini 1.39-53

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.39-1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.39

XXIII. Qualiter sanctuaria praedicta susceperit.
XXIV. De mansoribus alterius oppidi, qui spreto mandantis oraculo mox ab Herulis interfecti sunt, quia locum praemoniti relinquere noluerunt.
XXV. Quemadmodum scriptis ad Noricum destinatis castella ieiuniis atque elemosynis praemunierit, quibus praenuntiata hostis irruptio nocere non potuit.
XXVI. De leproso mundato, qui reverti ad propria, ne lepram peccati magis incurreret, evitavit.
XXVII. De victoria, quam apud Batavis de Alamannis oratione sancti Severini sumpsere Romani, et quod post triumphum, qui praedicentem sequi spreverant, sint perempti.
XXVIII. Quemadmodum ministrante famulo Dei pauperibus oleum crevisse provenerit.
XXIX .De his, quibus colle, vestes egenis erogandas a Norico, deferentibus ursus media hieme ducatum per nives heremi usque ad humana habitacula praebuit, quos tali duce venire solita vir Dei revelatione cognovit.
XXX. Qualiter ad civitatem Lauriacum hostes futura nocte venturos praesenserit et male securis civibus vigilare vix suaserit, quod mane probantes infidelitati veniam cum gratiarum actione poscebant.
XXXI. Quomodo Fevae, regi Rugorum, ad Lauriacum cum exercitu venienti occurrerit et in sua fide populos susceperit, ut eos ad inferIora oppida, id est Rugis viciniora, deduceret.
XXXII. Quemadmodum Odouacar rex aliqua a se sperari poscens Ambrosium quendam de exilio ad servi Dei litteras revocaverit et, quot annis regnaturus foret, laudatoribus eius idem Dei servus praedixerit.
XXXIII. De filio cuiusdam ex optimatibus regis Rugorum in oppido Comagenis viri Dei oratione sanato.
XXXIV. Qualiter elefantiosus quidam, nomine Teio, curatus sit.
XXXV. De Bonoso monacho, qui, dum oculorum imbecillitatem quereretur, audivit ab eo: "Ora magis, ut corde plus videas", mox mirabiliter effectum iugiter orandi promeruit.
XXXVI. De tribus superbientibus monachis, quos tradidit satanae, ut eorum spiritus salvaretur, de qua re prolatis duorum patrum exemplis verissimam loco suo red.didit rationern.
XXXVII. Quemadmodum horam tribulationis Marciani et Renati monachorum suorum, quam in alia provincia positi per�tulerunt, oratione praesentibus ceteris fratribus indicta s�gnaverit.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
