# Eugippi Vita Sancti Severini 1.4-8

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.4-1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.4

Quisquis enim. ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicitus materiem praeparat. Quod si molis instar parietem impolitis componat artifice tardante lapidibus, numquid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus intervenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? Sic ego quoque pretiosam materiem ingenio vestro vilissima compositione vix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio, nullus grammatici culminis decor exsistit?
Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguae tuae nunc confero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus. Illa quoque, precor, virtutum beneficia sanitatumque remedia, quae vel in itinere vel hic apud eiusdem beatissimi patris memoriam divina surit peracta virtute, digneris adnectere: quae quoniam fidelis portitor, filius vester Deogratias, optime novit, verbo commendavimus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse dicturos, ut Dei fidelissimus famulus tantis virtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriain suis per Christi gratiam meritis evehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur.
Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, unde, sicut moris est, texendae cuiuspiam vitae sumatur exordium. De qua licet me fatear nullum evidens habere documentum, tamen quid hinc ab ineunte aetate cognoverim, non tacebo.
Nam cum multi igitur sacerdotes et spiritales viri nec non et laici nobiles atque religiosi, vel indigenae vel de longinquis ad eura regionibus confluentes, saepius haesitarent, inter se quaerentes, cuius nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae nobilis et totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur, post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: "Domine sancte, de qua provincia Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?"
Cui vir Dei faceta primum hilaritate respondit: "Si fugitivum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum. fuero requisitus, offerre." His talia serio mox subiciens: "Quid prodest -inquit- servo Dei significatio sui loci vel generis, cum potius id tacendo facilius possit evitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupit omne opus bonum Christo donante perficere, quo mereatur dextris socius fieri et supernae patriae civis adscribi? Quam si me indignum veraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? Verum tamen scito, quia Deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praccepit." Memoratus presbyter tali responsione conticuit, nec quisquam, ante vel postea, beatum virum super hac parte percontari praesumpsit.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
