# Eugippi Vita Sancti Severini 1.54-66

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.54-1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.54

XXXVIII. De periculis letalis papulae, quod ante quadraginta dies Urso monacho futurum et revelatione praedixit et oratione curavit.
XXXIX. De habitaculo eiusdem beati viri, stratu quoque vel cibo pauca tenuiter indicantur.
XL. Qualiter, dum propinquare transitum suum Deo sibi revelante sensisset, regem Fevam noxiartique reginam fuerit adlocutus nec suos ex filo praemonere destiterit, genera�lem populi migrationem propinquare praenuntians suum�que corpusculum pariter portari praecipiens.
XLI. Quomodo etiam diem transitus sui sancto Lucillo presbytero manifestius indicarit.
XLII. Quemadmodum Ferderuchum, fratrem praedicti regis Fevae, contestatus sit et suos monuerit.
XLIII. De obitu eius vel qualibus monitis ultima suos et prolixa pius exhortatione fuerit prosecutus.
XLIV. Qualia post discessum eius monasterio Ferderuchus intulerit qualiterve punitus sit, vel quatenus eius oraculum prospera populi fuerit migratione completum vel corpusculum eiusdem levatum, carpentoque devectum.
XLV. De multorum tunc sanatione debilium, qua de singulis omissa unius tantum muti loquela refertur orando sub carro, quo adhuc erat corpusculum, reddita.
XLVI. De fide inlustris feminae Barbariae susceptricis et occursu Neapolitani populi, ubi cum nihllominus multi tunc a diversis fuerint sanati langoribus, trium tantum sanatio memoratur.
COMMEMORATORIVM
I. Tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia et cetera confinia Danuvii rebus turbabantur ambiguis. Ac primum inter filios eius de optinendo regno magna sunt exorta certamina; qui, morbo dominationis inflati, materiam sui sceleris aestimarunt patris interitum.
Tunc itaque sanctissimus Dei famulus Severinus, de partibus Orientis adveniens in vicinia Norici Ripensis et Pannoniorum parvo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur. Vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat. Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae vocationis innocue sequeretur, quadam die ad ecclesiam processit ex more. Tunc presbyteris, clero vel civibus requisitis coepit tota mentis humilitate praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus ac ieiuniis et misericordiae fructibus inhiberent. Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inquinati praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probaverunt. Famulus autem Dei reversus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: "De contumaci -ait- oppido et citius perituro festinus abscedo."
Inde ad proximum, quod Comagenis appellabatur, oppidum declinavit. Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia servabatur artissima nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. A quibus tamen famulus Dei, cum esset ignotus, nec interrogatus est nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam cunctos de salute propria desperantes ieiunio et orationibus atque elemosynis hortabatur armari, proponens antiqua salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, venit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu verboque monstravit, adiciens eadem die, qua quidam homo Dei praedixerat, barbarorum vastatione deletum. Quo audito solliciti responderunt: "Putas, non ipse est, qui desperatis rebus Dei nobis subsidia pollicetur?"

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
