# Eugippi Vita Sancti Severini 1.67-69

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.67-1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.67

Mox igitur, in ecclesia recognito, Dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium.
II. His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati veniam postulantes monitis viri Dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. Die autem tertio, cum sacrificii vespertini sollemnitas impleretur, facto subito terraemotu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire velociter. Exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se vicinorum hostium obsidione vallatos, auctoque terrore divinitus noctis errore confusi mutuis se gladiis conciderunt. Tali ergo adversariis internecione consumptis divino plebs servata praesidio per sanctum virum armis didicit pugnare caelestibus.
III. Eodem tempore civitatem nomine Favianis saeva fames oppresserat, cuius habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supra dicto oppido Comagenis hominem Dei religiosis precibus invitarent. Quos ille ad se venire praenoscens a domino, ut cum eis pergeret, commonetur. Quo cum venisset, coepit civibus suadere dicens: "paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari." qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Severinus divina revelatione cognovit quandam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse. Quam productam in medium arguit vehementer. "Cur -inquit- nobilissimis orta natalibus cupiditatis te praebes ancillam et extas avaritiae mancipium, quae est docente apostolo servitus idolorum? Ecce domino famulis suis misericorditer consulente tu, quid de male partis facias, non habebis, nisi forte frumenta dure negata in Danuvii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quam ob rem subveni tibi potius quam pauperibus ex his, quae adhuc te aestimas Christo esuriente servare. � Quibus auditis magno mulier pavore perterrita coepit servata libenter erogare pauperibus. Igitur non multo post rates plurimae de partibus Raetiarum mercibus onustae quam plurimis insperatae videntur in litore Danuvii, quae multis diebus crassa Aeni fluminis glacie fuerant colligatae: qua die imperio mox soluta ciborum copias fame laborantibus detulerunt. Tunc coeperunt omnes deum insperati remedii largitorem continuata devotione laudare, qui se tabe diuturnae famis interire crediderant, fatentes evidentius rates extra tempus glaciali solutas frigore servi Dei precibus advenisse.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
