# Eugippi Vita Sancti Severini 1.71-72

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.71-1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.71

V. Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis habens Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Severinum in suis periculis tamquam caeleste oraculum consulebat. Ad quem, dum vehementius turbaretur, adveniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. Tunc ergo a viro Dei hoc responsum praedictus accepit: "Si nos una catholica fides annecteret, magis me de vitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia nec adversitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis virtutibus innitaris. "Maledictus", -inquit- Scriptura, "qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius". Disce igitur insidias cavere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis." Qui cum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captivasset ex Rugis, virum Dei misit protinus consulendum. Qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, domino revelante praemonuit dicens: "Si eos secutus fueris, occideris. Cave, ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improvida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adveniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem." Tunc duo captivorum, ab ipsis hostium sedibus fugientes, ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus vir Christo sibi revelante praedixerat. Igitur, frustratis insidiis adversantium, Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus vitam rebus tranquillissimis terminavit.
VI. Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque vicinis factus erat, ipsa diuturnitate notissimus. Itaque, nihil proficiente diversitate remedii, tandem vidua mater ad sanctum virum filium deduxit vehiculo impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. Sed vir Dei sentiens a se magna deposci, fletu commotus, aiebat: "Quid opprimor opinione fallaci? Cur aestimor posse quod nequeo? Non est virtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo." Tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa, nihil morata, vestem, quam induta fuerat, se velociter exuens egentibus dividere properabat. Quo audito vir Dei fervorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: "Cum filius tuus tecum, domino sanante, domum perrexerit, opere vota supplebis." Indicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad Deum precibus illico sanavit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat. Nonnulli enim dicebant: "Ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus." Aliis autem quod ipse esset omnino negantibus, grata contentio nascebatur. Ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad Dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare langoribus. De allis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant. Qua devotione, etiam ante hoc factum, quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
