# Eugippi Vita Sancti Severini 1.76-77

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.76-1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.76

X. Quidam vero nomine Maurus basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Severinus redemerat de manibus barbarorum. Huic quadam die praecepit vir Dei dicens: "Cave, ne hodie digrediaris alicubi: alioquin imminenti periculo non carebis." Hic ergo contra praeceptum tanti patris, saecularis cuiusdam hominis persuasu, meridie ad colligenda poma in secundo a Favianis miliario egressus, mox a barbaris Danuvio transvectus est cum suo persuasore captivus. In illa hora vir Dei, dum in cellula legeret, clauso repente codice: "Maurum -inquit- cito requirite." Quo nusquam reperto, ipse, quantocius Histri fluenta praetermeans, latrones properanter insequitur, quos vulgus scamaras appellabat. Cuius venerandam praesentiam non ferentes supplices, quos ceperant, reddiderunt captivos.
XI. Dum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent et paene nullum castellum barbarorum vitaret incursus, tam celeberrima sancti Severini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus invitarent, credentes, quod eius praesentia nihil eis eveniret adversi. Quod non sine nutu divini muneris agebatur, ut omnes eius monitis quasi caelestibus terrerentur oraculis exemploque illius bonis operibus armarentur. In castellum quoque, cui erat Cucullis vocabulum, devotionibus accolarum vir sanctus advenerat evocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen Marciani, post presbyteri nostrii, civis eiusdem loci, stupenda relatione cognovimus. Pars plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. Quo sacrilegio comperto, vir Dei multis plebem sermonibus adlocutus ieiunium triduanum per presbyteros loci persuasit indici ac per singulas domos cereos afferti praecepit, quos propria manu unusquisque parietibus affixit ecclesiae. Tunc psalterio ex more decurso ad horam sacrificii presbyteros et diacones vir Dei hortatus est tota cordis alacritate secum communem dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. Itaque cum multa largissimis fletibus cum eis fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa divinitus, reliqua vero eorum, qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant volentesque latere negaverant, inaccensa permansit. Tunc ergo qui eos posuerant, divino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satisfactionibus prodiderunt et suorum testimonio cereorum manifesta confessione convicti propria sacrilegia testabantur. O clemens potentia creatoris cereos animosque flammantis! Accensus est ignis in cereis et refulsit in sensibus: visibilis lux naturam cerae liquabat in flammas, at invisibilis corda fatentum solvebat in lacrimas. Quis credat amplius eos, quos sacrilegus error involverat, postea claruisse bonis operibus, quam eos, quorum cerei fuerant accensi divinitus?

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
