# Eugippi Vita Sancti Severini 1.80-81

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.80-1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.80

XIII. Item iuxta oppidum, quod Iuvao appellabatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore sollemnitatem vespere reddituri ad accendenda luminaria ignem minime repperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiverunt, in tantum alterutra ferri ac petrae conlisione tardantes, ut tempus vespertinae sollemnitatis efflueret. At vir Dei genibus humi fixis orabat attentius. Mox igitur in conspectu trium spiritalium virorum, qui aderant tunc, cereus, quem manu idem sanctus Severinus tenebat, accensus est. Quo lucente, sacrificio vespertini temporis ex more suppleto, gratiae Deo referuntur in omnibus. Quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare voluerit sicut multa magnalia, quae per illum divinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae virtutis occultari non potuit, sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit.
XIV. Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diuturno langore vexatam iacere seminecem, exequiis iam paratis, cuius proximi, maesto silentio, voces funereas quodam fidei clamore presserunt et ante ostium cellulae sancti viri corpus iam paene exanime deposuere languentis. Videns itaque homo Dei clausum aditum oppositione lectuli ait ad eos: "Quidnam est, quod facere voluistis?" Responderunt: "Vt oratione tua vitae reddatur exanimis." Tunc ipse lacrimabundus: "Quid -inquit- a parvo magna deposcitis? Agnosco me prorsus indignum. Vtinam merear veniam pro meis peccatis invenire!" Et illi: "Credimus -inquiunt- quod, si oraveris, reviviscet." Tunc sanctus Severinus, fusis ilico lacrimis, in oratione prostratus est et, muliere protinus assurgente, allocutus est eos: "Nolite quicquam horum meis operibus applicare: hanc enim gratiam fidei vestrae fervor emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit Deus, faciens in caelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos vitae restituens." Mulier vero, sanitate recepta, opus agrale die tertio iuxta morem provinciae propriis manibus coepit exercere.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
