Latin
Lines 1.84-1.85
Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini 1.84-85
Not analysed yet
XVII. Talibus igitur beatus Severinus per Christi gratiam muneribus opulentus captivorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per universa oppida vel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari vel abundare bonis omnibus, quando videbat egentum corpora sustentari. Et cum ipse hebdomadarum continuatis ieiunlis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. Cuius largitionem tam plam in pauperes plurimi contemplantes, quamvis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, devotissime frugum suarum decimas pauperibus impendebant. Quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata devotione servabant. Frigus quoque vir Dei tantum in nuditate pauperum sentiebat, siquidem specialiter a deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer permaneret. Pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque populos missis exhortabatur epistolis. Ex qua consuetudine cum ad eum nonnullam erogandarum vestium copiam direxissent, interrogavit eos, qui venerant, si ex oppido quoque Tiburniae similis collatio mitteretur. Respondentibus etiam inde protinus affuturos, vir Dei nequaquam eos venire signavit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. Itaque non multo post cives Tiburniae vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes vix inita foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo Dei distulerant, hostibus obtulerunt.
XVIII. Cives quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam sancti Severini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis, iam maturitate messium flavescente vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis inprovisae corruptio frugibus nocitura comparvit, mox ad ipsum convenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes. Miles vero Christi fessos verbis spiritalibus allevabat dicens: "Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare praesentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de Domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam valida penitus non nocebit: tantum fides vestra ulterius non vacillet." Verum cives ad persolvendas ex illo decimas haec promissio reddidit promptiores. Tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperatae messis amputavit incommoda.