# Eugippi Vita Sancti Severini 1.89-90

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.89-1.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.89

XXI. Paulinus quidam presbyter ad sanctum Severinum, fama eius latius excurrente, pervenerat. Hic in consortio beati viri diebus aliquot remoratus, cum redire vellet, audivit ab eo: "Festina, venerabilis presbyter, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit." Moxque remeante ad patriam sermo in eo praedicentis impletus est. Nam cives Tiburniae, quae est metropolis Norici, coegerunt praedictum virum summi sacerdotii suscipere principatum.
XXII. Basilicae extra muros oppidi Batavini in loco nomine Boiotro, trans Aenum fluvium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. Ingerentibus ergo se presbyteris, ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Severinus monita proferebat: "Quamvis cuncta mortalium opere constructa praetereant, haec tamen aedificia prae ceteris celerrime relinquenda sunt." Et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia ultro eis sancti Iohannis benedictio deferetur. Interea beatum virum cives oppidi memorati suppliciter adierunt, ut pergens ad Febanum, Rugorum principem, mercandi eis licentiam postularet. Quibus ipse: "Tempus -inquit- huius oppidi propinquavit, ut desertum sicut cetera superiora castella, cultore destituta, remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia providere, ubi ultra non poterit apparere mercator?" Respondentibus illis non se debere contemni, sed consueto sublevari regimine quidam presbyter haec, diabolico spiritu repletus, adiecit: "Perge, quaeso, sancte, perge velociter, ut tuo discessu parumper a ieiuniis et vigillis quiescamus." Quo dicto vir Dei lacrimis urguebatur ingentibus, quod in ridiculam vanitatem, cunctis audientibus, sacerdos eruperit. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. Sanctus itaque vir, cur ita fleret, interrogatus a fratribus: "Video -inquit- plagam gravissimam, nobis absentibus, huic loco protinus eventuram, et Christi sacraria, quod non sine gemitu cogor exprimere, humano sanguine redundabunt in tantum, ut etiam locus iste violandus sit." Nam in baptisterio loquebatur. Ad antiquum itaque et omnibus maius monasterium suum iuxta muros oppidi Favianis, quod centum et ultra milibus aberat, Danuvii navigatione descendit. Mox igitur eo discedente Hunumundus paucis barbaris comitatus oppidum, ut sanctus praedixerat, Batavis invasit ac, paene cunctis mansoribus in messe detentis, quadraginta viros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilega contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso Deo veritatis inimicus accessit, ubi tam impudenter excesserat.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
