# Eugippi Vita Sancti Severini 1.9-15

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.9-1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.9

Loquela tamen ipsius manifestabat homimem omnino Latinum; quem constat prius ad quandam Orientis solitudinem fervore perfectioris vitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori vicina, quae premebantur crebris incursibus barbarorum, divina compulsum revelatione venisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas Orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans. Haec igitur sola, quae retuli, quotiens de beati Severini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite semper audivi. Indicia vero mirabilis vitae eius huic epistolae coniuncto praelatis capitulis commemoratorio recensita fient, ut rogavi, libro vestri magisterii clariora. Superest, ut eius orationibus tuas sociare non desinas et indulgentiam mihi poscere non desistas.
Paschasii epistola ad Eugippium
Domino sancto semperque carissimo Eugippio presbytero
Paschasius diaconus
Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo. Direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit universitas recensere, brevi reserasti compendio, dum beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis vitam moresque verius explicasti et quae per illum divina virtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae, posterorum nesciunt facta priorum praeterire cum saeculo, ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio pervexerit lectionis.
Et ideo, quia tu haec, quae a me narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adiciendum labori vestro studio nostro credidimus: siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conversatione docentium.
Divinis charismatibus inspiratus scis, bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum fervoris attribuant, quantum puritatis infundant. De qua re apostolicae vocis auctoritas latius innotescens: "Forma, inquit, estote gregi!", et Beatus Paulus Timotheo praecipit: "Forma esto fidelibus". Unde idem apostolus iustorum catalogum summa brevitate contexens ab Abel incipiens insignium virorum pergit narrare virtutes.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
