# Eugippi Vita Sancti Severini 1.91-93

Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini, Lines 1.91-1.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/evgippi-vita-sancti-severini/1.91

XXIII. Igitur sanctissimus Severinus, dum in monasterio Favianis Evangelium legeret, oratione suppleta, consurgens scafam sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: "Sit nomen Domini benedictum: sanctuariis beatorum martyrum nos oportet occurrere." Nec mora, transmeato Danuvio, inveniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum Dei, ad quem, fama vulgante, olim venire cuperet, duceretur. Mox itaque ei Christi famulo demonstrato, suppliciter sancti Iohannis Baptistae reliquias optulit multis apud se servatas temporibus. Quas Dei servus debita veneratione suscipiens basilicam sancti Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collata sacravit officio sacerdotum.
XXIV. Ad habitatores praeterea oppidi, quod Ioviaco, vocabatur, viginti et amplius a Batavis milibus disparatum, solita vir Dei revelatione commonitus, Moderatum nomine cantorem ecclesiae destinavit praecipiens, ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent: mox enim perituros fore, si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto praesagio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintanensium quendam, cui et inlacrimans ait: "Perge velocius, denuntians eis: si hac ibidem nocte manserint, sine dilatione capientur." Sanctum quoque Maximianum spiritalis vitae presbyterum instantius imperat admoneri, ut saltem ipse, contemptoribus derelictis, properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi Dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum imminenti subiaceret exitio. Praedictus itaque pergens imperata supplevit, et reliquis incredulitate nutantibus nuntius viri Dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus adquievit. Qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque vastantes plurimos duxere captivos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. Quo audito servus Dei graviter doluit praemonitos non curasse.
XXV. Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad servum Dei frequentare solitus cum venisset et pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis, patriam suam grave repente exitium subituram. Qui, acceptis litteris, ad sanctum Paulinum episcopum destinatis remeavit instantius. Igitur memoratus antistes litterarum tenore praestructus universa diocesis suae castella scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae viri Dei signaverant, exitio venturae cladis occurrerent. Quibus iussa complentibus, terminato ieiunio, ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit, castella vero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per virum propheticum adversus hostium ferociam fidenter armaverat.

---

Eugippius, EVGIPPI VITA SANCTI SEVERINI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eugippius.html.
