Latin
Lines 1.94-1.95
Eugippius, Eugippi Vita Sancti Severini 1.94-95
Not analysed yet
XXVI. Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Severinum, fama eius invitante, perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem, monachis suis indicto, ieiunio commendavit: qui continuo Dei gratia operante mundatus est. Cumque, recepta sanitate, redire suaderetur ad patriam, prostravit se pedibus sancti viri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret vitamque in eodem loco fine laudabili terminaret. Cuius animum religiosum vir Dei vehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit, frequentatis cum eo ieiuniis, in oratione continua permanere, ut Dominus ei, quae essent opportuna, concederet. Tantis itaque remediis praemunitus intra duorum mensium spatium vitae mortalis est compedibus absolutus.
XXVII. Eodem tempore mansores oppidi Quintanensis, creberrimis Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batavis oppidum migraverunt. Sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. Sed beatus Severinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentes Dei auxilio superandos, sed post victoriam eos, qui contemnerent eius monita, perituros. Igitur Romani omnes sancti viri praedictione firmati spe promissae victoriae adversus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus praemuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis, vir Dei ita victores alloquitur: "Filii, ne vestris viribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco vos Dei nunc praesidio liberatos, ut hinc parvo intervallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. Mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite." Haec homo Dei plenus pietate commonuit. Sed Batavinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: "Quamvis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, hinc tamen nunc pariter discedamus." Talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam vero reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicumque enim ibidem contra hominis Dei interdicta manserunt, Thoringis irruentibus in eadem hebdomada alii quidem trucidati, alii in captivitatem deducti poenas dedere contemptui.