Latin
1.1 to 1.9
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis nouae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati uinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recens natis non dubitamus esse soluendum, cum in non paruum uolumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione. sed quod urget acrius, multo minus est neglegendum. proinde quaero et per dominum obsecro ut exponas mihi quod multis existimo profuturum aut, si iam uel abs te uel aliquo expositum habes, dirigas nobis quomodo accipiendum sit quod in epistula apostoli Iacobi est: quicumque autem totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi me multum paeniteat. de agenda namque praesenti uita quomodo ad uitam perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda. ,quam penitus demergit obliuio, sicuti est illud quod de anima quaerendum putaui, haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte conuenit: cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: quomodo huc cecidisti P at ille: obsecro, inquit, quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim quaere. ita quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo etiam paruuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quo salua fiat nouimus, etiam si numquam quomodo in malum illud deuenerit nouerimus. sed ideo putaui esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam paruuli contradicat, negans eam esse in isto malo. hoc igitur firmissime retento, quod anima paruuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, uaniloquis non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus;