# Excerpta ex Operibus Augustini 1.10-26

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 1.10 to 1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.10

si autem non possumus, non quia latet miseriae principium ideo pigrescere debet misericordiae officium. aduersus eos autem qui sibi uidentur scire quod nesciunt . hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus; aliud est enim quod nescire malum est, aliud quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam quam quaerimus indifferens est. hoc uero quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro in hac ipsa qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus actione uersatur. quomodo ergo intellegendum est, obsecro te: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? itane qui furtum fecerit, immo uero qui dixerit diuiti: hic sede, pauperi autem: tu sta illic, et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est? quod si non est, quomodo qui in uno offendit factus est omnium reus? an illud quod dixit de diuite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? sed recolendum est unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeant. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est ueste. praeclara et dicatis: tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: tu sta illic, aut: sede sub scabillo pedum meorum: nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi, nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem; propter illum scilicet cui dictum est: tu sta illic, cum habenti anulum aureum dictum esset: tu sede hic bene.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
