Latin
1.118 to 1.132
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.118-132
Unproofread scanNot analysed yet
siue potius quia sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat quod uero illa aedificando impleaerit, nihil ibi ista inane quod inflet inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit ubi cum dixisset: ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: abstinere uero a malis scientia est. cur ergo non dicimus qui hanc uirtutem habet habere omnes, cum plenitudo legis sit caritas? an quanto magis est in homine, tanto magis est uirtute praeditus; quanto autem minus, tanto minus inest uirtus, quia ipsa est uirtus; et quanto minus inest uirtus, tanto magis est uitium? ubi ergo illa plena et perfecta erit nihil ex uitio remanebit. proinde mihi uidentur stoici ideo falli quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere cum ea fuerit omnino perfectus; non quia illum prouectum negant, sed nisi ei profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam an unum palmum uel digitum, sic illos qui tendunt ad sapientiam proficere quidem dicunt tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed nisi totam stultitiam uelut opprimentem aquam proficiendo uelut emergendo euaserint, non habere uirtutem nec esse sapientes; ubi autem euaserint, mox habere totum nec quicquam stultitiae remanere: unde omnino nullum peccatum possit existere. haec similitudo, ubi stultitia uelut aqua et sapientia uelut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens in sapientia repente respiret, non mihi uidetur satis adcommodata nostrarum scripturarum auctoritati; sed illa potius, ut uitium uel stultitia tenebris, luci autem uirtus uel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intellegibilia duci possunt.