# Excerpta ex Operibus Augustini 1.180-200

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 1.180 to 1.200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.180

quis enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesiae contemto paupere instructiore atque sanctiore? si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat ut ei tanto melior, quanto ditior ille uideatur? hoc enim uidetur significasse dicendo: nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? Lex itaque libertatis, lex caritatis est de qua dicit: si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis. si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam quid paulo ante dixerit nouit: quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus, tamen uulneribus medicinam. iudicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: dimi ttite, inquit, et dimittetur uobis; date, et dabitur uobis. superexsultat autem misericordia iudicio. non dictum est: uincit misericordia iudicium; non enim est aduersa iudicio, sed superexsultat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus. et hoc utique iustum est ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti. propter quod ei dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine; nam quisquis uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram iustissimam prouocat. quam timens ille dicit: ne intres in iudicio cum seruo tuo. unde dicitur populo contumaci: quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
